- CHARACTERES Magici
- CHARACTERES MagiciLutatio Malesici, qualibus ab initio rerum Magices vetitae studiosi homines mala multa bonis sibique invicem intulerunt, infaustae figurae appellantur Statio, Theb. l. 2. v. 277.----- ----- notique operum Telchines amicâCertatim iuvêre manu; sed plurimus ipsiSudor. ibi arcano florentes igne smaragdosCingit, et infaustas percussum adamanta figuras,Gorgoneosque orbes.Qua de re notârunt multa viri docti, studiô illustrandae Antiquitatis, multis se malignisque futilis suspicionibus vulgi exponentes. Divinum vero, quodque aegre vel omnino non homo ullus perfecerit, Adamantem signare pro moneta. Percussum enim eam rationem indicat, quod monetis faciendis verbum sit peculiare, Iuvenalis ferire dixit, Sat. 7. v. 55. Inscribere Claudianus, Rufin. l. 2. v. 342.Inscribi propriis aurum fatale figuris.Charaxare, sequior aetas. Vide Barthium Animadversion. ad Statium d. l. et in hanc rem plura infra, in voce Daemon, item Magia. Magos imitati sunt Haeretici, qui huiusmodi characteribus inconditis insolitisque credulum vulgus ad superstitionem pellicere non raro conati sunt, de quibus vide aliquid, ubi de Basilidianis, Borboritis, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.